- DRAGOMANNUS seu DRAGUMANNUS
- DRAGOMANNUS, seu DRAGUMANNUSvox quâ medii aevii Scriptores Graecanicum vocabulum Δραγούμανος, quod Interpretem linguarum Exoticarum notat, ἑρμηνέα γλωςςῶν, Paulo dictum 1 Cor. c. 12. v. 10. efferunt; Michael Dragumanus, in Charta Rogerii Duc. Sclavoniae A. C. 1180. apud Ioh. Lucium de Regno Dalmat l. 3. c. 10. Erant nempe huiusmodi Interpretes, inter Principum Officiales, in Aula inprimis CP. quibus qui praeerat, Μέγας Διερμηνευτὴς dicitur Pachymeri l. 5. c. 6. et Codino: Maximus Palatinorum Interpretum, Tyrio l. 17. c. 20. etc. Italis hodieque Torcimano, Gallis Trucheman, inde in usu est. Vocis originem nonnulli a Germanico arcessunt; alii ex Chaldaico Targum, de qua voce infra, et vide Isaac. Casaub. Exercit. 16. in Baron. Car. du Fresne Dragumani seu Turchimanni sic enim etiam tales dlcti, ipsi Turci sunt, quibus vox mann, i. e. vir, adiecta: adeoque eidem, qui Turcorum suâ linguâ loquentium Interptetes erant, Turcimanni Europaeis appellati sunt, in Glossar. Vicde de huiusmodi Interpretibus Car. Paschal, in Legato c. 49. Addo saltem, et Persiae olim Reges istiusmodi ministris usos, ut ex Curt. discimus l. 5. c. 13. Ibi Melon Darii Interpres, excipitur: et Herod. qui Sylosontis Samii verba a Dario per Interpretem exaudita refert, l. 3. c. 140. Plutrach. item, qui Themistolem quoque ubi primum in Artaxerxis conspectum colloquiumque venit, non aliter loquutum narrat, in eo, c. 47. Plura apud Barn. Brisson. de Pers. rit. ut et infra aliquid, in voce Interpres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.